Friday, February 18, 2011

How To Knit Beanie With A Bill

Quattuor abhinc annos


Quattuor abhinc annos, eodem die quam natali meo, repuellascens haud secundo uento iter facere sola coepi quemdam ad locum cuius finis incertus erat. Et quamuis hodie eius extremum mihi uideatur multo incertius quam quattuor abhinc annos, iter tamen hoc facere (nunc autem optime comitata) pergo, quippe quae dulcissima carmina atque imagines pulcherrimas ubique terrarum prospectas numquam uidissem neque audiuissem legissemque, nisi alacriter et fortiter uiam hanc ingredi decreuissem. Operae pretium fuit atque est.

Gratias habeo summas omnibus uobis hospitibus amicisque interretialibus qui nonnumquam meum in scriptorium insulsum intrauistis aut alibi uerba comissima erga me seruistis, pro donis tam pretiosissimis mihi donatis abhinc quattuor annis usque ad diem hodiernum.

Latine disco
obruta negotiis:
repuellasco.


Tuesday, February 15, 2011

Working As A Waitress In A Strip Club

De insulso famulo

Hodie Gadibus urceatim pluit. Vnde mallem domi manere et legere. Nihilominus, nunc ad scholas Latinas mihi abeundum est. Si forte magnis cachinnis uel leui risu ridere uelitis, beneuoli lectores, amicae lectrices, uobis commendo euoluere hoc opusculum Nicodemi Frischlimi Balingensis (Argentorati 1603), salium grauidum, ex quo facetiam selegi hanc:


Sunday, February 6, 2011

Drawing A Realistic Fire

DOMVS: Terra de caelo prospecta


Caelum est domus terrae
Heri per Telam Totius Terrae nauigans pelliculam inueni quandam cuius pulcherrimae imagines (ex. gr. in minutis 04:40 aut 11:20 aut 40:40 aut 42:05 aut 53:15 aut 1:00) et musica permira (ex. gr. in min. 1:17) me ceperunt tanto uoluptate una cum moerore aegritudineque, ut in forulis condere uoluerim huius scriptorii, ubi semper seruare conor omnia quae a me lecta aut uisa aut cogitata ad naturam rerum pertinentia studium meum excitauerint. Pellicula producitur per breuissimam horam et dimidiam (per minutas inter 35:13 et 36:50 tamquam uertigine laboraui) atque plerique nos sine incommodis eam inspicere possumus, quippe quae haud paucos in sermones modernos uersa sit.

En uobis, beneuolentes lectores lectricesque, compendium uel excerptum pelliculae (linguam selegi Francogallicam eius artificis honoris causa):



Maximi momenti quoque mihi uidentur schedae didascalicae appositae ab huius pulcherrimi incepti auctoribus (premite quaeso in uerbo EDUCATORS ), ubi magistri pensa uaria reperire possunt ut de natura rerum cum discipulis cogitent ac colloquantur.

Quae exercitia usui atque emolumento esse possint nobis? Haec exempli gratia:
  • Scheda 6 (pp. 22-29): De homine terraque : signa, simulacra, imagines, symbola, sententiae, adagia, dicta memorabilia, lectiones (physici et mythographi Graeci, Socrates, Homerus, Plato, Vergilius, Lucretius, Horatius, Seneca, Erasmus...)
  • Scheda 7 (pp. 30-35): De arte dicendi et de artificio oratorio pelliculae: genus demonstratiuum , exordium, narratio, argumentatio, peroratio (Aristoteles, Cicero, Quintilianus,...), figurae uel colores rethorici (metaphora, synecdoche, metonymia, amplificatio, iteratio, prosopopeia,...)
  • Scheda 9 (pp. 38-42): De splendida uerborum copia pelliculae (archaea, Ceres, cyanobacteria, aquaeductus, humus, sal, silva, homo sapiens, ...)
  • Scheda 13 (pp. 59-62): De Theogonia et Cosmogonia uel de mythis originum (Hesiodus, Aristoteles, Plinius Maior, Thomas Aquinas, Liber Genesis Veteris Testamenti...)
  • Scheda 14 (pp. 60-62): De mythis scientiae: a Matre Magna Cibele usque ad oecumenen (Icarus, Daedalus, Pandora, Prometheus,...)

Mihi tandem, inspecta pellicula integra, primae sententiae quae meam in mentem uenerunt fuerunt haec Horatiana:
et haec Pliniana alia:
Mundum et hoc quodcumque nomine alio caelum appellare libuit , cuius circumflexu degunt cuncta, numen esse credi par est, aeternum, inmensum, neque genitum neque interiturum umquam. Huius extera indagare nec interest hominum nec capit humanae coniectura mentis. Sacer est, aeternus, immensus, totus in toto, immo vero ipse totum, infinitus ac finito similis, omnium rerum certus et similis incerto, extra intra cuncta conplexus in se, idemque rerum naturae opus et rerum ipsa natura .

Mihi contuenti semper suasit rerum natura nihil incredibile existimare de ea.

Quae sententiae in mentem tuam?

Sine dubio erunt qui in contrariam partem opinionem adferant. Sed hominis naturae mos est in extremis uersari.