Domi tandem adsum et tam fessa quam ne aliquid quidem minimi momenti ad cogitandum ualeo. Unum enim traminum mane amisi et fere totum diem degi in statione ferriuiaria. Nunc lectum petendum est, sed antea maximam laetitiam exprimere cupio et gratias multas agere uolo, primo Studiorum Vniuersitati quae Vallisoleti sedem habet, oppidum antiquum ac perillustre quod hos dies primum uisitaui, sedes quondam regum Coronae Castillae et solum quidem natale humanistae illius egregii qui Pintianus appellatus est; deinde gratiae multas mihi habendae sunt feminae quae "Alteras conuentiunculas ad noua didascalica in studiis classicis afferenda " moderata est, cui nomen est Christina de la Rosa , quoniam heri mihi occassionem et honorem praebuit ad monstrandum quae causa sit nunc temporis me uix aegreque perambulare rectam uiam humanistarum; tertio, gratias summas ago magistro perito rerum technologicarum didascalicorumque Carolo Cabanillas uocato, quoniam moderatrici nomen proposuit meum ut particeps essem in his seminariis Vallisoletanis inter alios magistros clarissimos callentes nouarum rerum ad scholas Latinas Graecasque attinentium.
Gratias tandem plurimas imo ex corde ago omnibus auditoribus beneuolentibus, maxime Roderico nostro, qui amabiles et comissimi erga me fuerunt dum acroasim habebam de negotiis in quibus implicata sim abhinc annos nonnullos:
0 comments:
Post a Comment