Saturday, January 29, 2011

Can You Transfer Herpes From Your Nose

Amor condītur ut cibus

Intra Marci Antonii Mureti opera omnia, qui auctor Francogallicus saeculi XVI "ea felicitate Tullianam expressit eloquentiam, ut nisi res, quas tractat, recentiorem scriptorem proderent, ipsum Ciceronem a te legi putares", carmen repperi admodum idoneum ad hoc scriptorium ideoque libet apponere hic:

Cum omnia in amōre misera sint, tum id omnium
Miserrimum est, potīrī amīcā cum velis.
Repulsā amor condītur ut cibus SALE :
Sine spē metūque īnsipidus atque īnsulsus est
.

Poeta trimetro iambico, ut uidetur, haud insulse usus est ad similiter exprimendum quod olim Ouidius disparibus numeris:

Quandō ego nōn timuī grauiōra perīcula uēris?
Rēs est sollicitī plēna timōris amor.

atque etiam ille Arpinas summus eloquentiae Latinae princeps ac flumen aureum solutis uerbis:

Nōuī enim tē et nōn īgnōrō quam sit amor omnis sollicitus atque ānxius .



0 comments:

Post a Comment