Sunday, January 23, 2011

Draining A Swollen Thumb

De anima salsa porcellorum ac suum

Amparo et Charo datum

Anno 2002 salsam symbolam de Testamento Porcelli scripsi in lucem editam tres annos post, qua magnopere delectata fui quod argumentum iocosissimum erat, quamquam hodie in melius eius multa mutarem. Fere quidem oblita eram huius libelli quippe quae aliis in insulsitatibus nunc temporis uerser, sed heri hodieque (quantas et quales synchronicitates!) per Telam Totius Terrae nauigans libenter recordata sum hoc opusculum de porcello illo salso qui bona externa, alimentaria uidelicet, atque interna, uiscera scilicet, legat familiariis ac necessariis suis et uariis hominibus.

Primum fuit quidam magister Nouae Caesareae qui de Cauia Porcello quaestionem habuit eis qui quodam in loco interretiali Latine pipilamus. Placet enim comprobare quomodo Latina lingua nomina peregrina adaptet suis normis formisque ueborum suorum per decursum temporum.

Deinde duae feminae optimae quae Saguntinam Domum Baebiam habitant, commentarios binos exarauerunt iucundissimos de porcellis et subus , quos dum legebam fructa sum et grata eis reddo uoluptatem captam. En uobis, amicae, quod ille archidiaconus Saguntinus auctor Commentariorum de sale de sue scripsit saeculo XVI:

1. At demum quid de sue dicam, qua pecude, ut inquit Cicero, nihil genuit natura foecundius, cui perfacete idem animam pro sale datam fuisse dixit? Idque (ni fallor) propterea quod sui, bestiae omnium inertissimae stupidaeque neque ad aliquod ingenii opus (ut ceterae animantes) natae, perinde concessa fuerit uiuenti anima atque mortuae sal.
2. Nam, ut exanima illius membra, quo diutius asseruentur et sapiant ac ne putredine contabescant neue compages dissoluantur, adhibitus sal retinet, sic eidem uiuenti data est anima, tantum ut uiuat, ut adolescat et affatim pinguis reddatur, ut exin mortalibus omnium escarum suauissima et quasi prima fiat. Vnde ut moriens uiuat, sale pro anima imbui et condiri uult. Quo alimento sanis praecipue exercitisque corporibus, summo medicorum consensu, neque inueniri potest quicquam ualidius neque temperatius neque suauius.
___________________________
2-3 CIC. nat. deor. 2,160: Sus uero quid habet praeter escam? cui quidem ne putesceret animam ipsam pro sale datam dicit esse Chrysippus; qua pecude, quod erat ad uescendum hominibus apta, nihil genuit natura fecundius ║ CIC. fin . 5,38: ...ut non inscite illud uideatur in sue, animum illi pecudi datum pro sale , ne putisceret ║ Plut. Moralia 685c

Etiam Erasmus suis in Adagiis facultatem salis ad uicem animae fungendam descripsit, quod apud Plutarchum, ut supra annotauimus, quoque inuenitur:

Nam sunt, qui hac de causa salem "gratiam" nominarint, quod citra hunc omnia videantur insipida ingrataque. Quamquam illud maxime divinum in se sal habere videtur, quod a corporibus vita destitutis putrefactionem ac tabem arcet, neque sinit prorsum interire diu morti velut resistens animaeque, quoad licet, vice fungens . Huius ut est officium animantia tueri continereque neque sinere compaginem dilabi, itidem sal, animae exemplo , cohibet corporum harmoniam ad tabem tendentium, et membrorum inter sese amicitiam conservat. [...] Habet et illud quasi divinum sal, quia vim quandam gignendi genuinam habere credatur, vel hoc argumento, quod, sicuti paulo superius dictum est, seminalem vigorem expergefacit acuitque.
Plinius quidem commentarium excerpsit de argumento:
animalium hoc maxime brutum animamque ei pro sale datam non inlepide existimabatur.

Ego tamen insulsa non annotaui quod Plinius atque etiam Varro in libro de agri cultura memorat de subus et anima et sale, optime notatum a Saguntinis dominabus:

Suillum pecus donatum ab natura dicunt ad epulandum; itaque iis animam datam esse proinde ac salem , quae servaret carnem.

Vtcumque res sese habet, dum fontes Graecos quaero et libellos de eodem argumento addo et rimor plura huius aenigmatis de sale fungenti animae uicem, binis feminis Saguntinis relinquo hoc quantulumcumque:



Plura de Testamento Porcelli :

  • Jean-Jacques Aubert, " ‘Du lard ou du cochon’? The Testamentum Porcelli as a Jewish Anti-Christian Pamphlet ”, A Tall Order. Writing the Social History of the Ancient World 216, 2005, pp. 107-141.
  • E. Champlin, "The Testament of the Piglet " Phoenix, Vol 41, No. 2 (Summer 1987), pp. 174-183.
  • R. Ferch, "a single test without the" Heredis Institut ": the" Testamentum Porcelli "between" fabulae Milesiae "legal and Hellenism," bulletin 's Institute of Roman Law "Vittorio Scialoja, N º 40-41, 1998 - 1999, pp. 796-816.
  • G. Hinojo Andrés, " Rixoribus capitinas ..." of Actas X Congreso Español de Estudios Clásicos : (21-25 September 1999), coord. E. Crespo, Maria J. Castro Barrios, vol. 2, 2001, pp. 129-136.
  • G. Fennel Andrés, "Staff linguistic Testamentum Porcelli, Logos Helleniko: a tribute to Professor Gaspar Morocho Gayo, coord. by J. M ª Nieto Ibáñez, vol. 1, 2003, pp. 159-168.
  • B. Löfstedt, "Probleme im Testamentum Porcelli, Aevum: Rassegna di Scienze e filologiche Storiche linguistiche, Vol. 71, No. 1, 1997, pp. 151-152.

0 comments:

Post a Comment