Friday, March 4, 2011

Train Bridge Flash Games

De itinere Vallisoletano

Domi tandem adsum et tam fessa quam ne aliquid quidem minimi momenti ad cogitandum ualeo. Unum enim traminum mane amisi et fere totum diem degi in statione ferriuiaria. Nunc lectum petendum est, sed antea maximam laetitiam exprimere cupio et gratias multas agere uolo, primo Studiorum Vniuersitati quae Vallisoleti sedem habet, oppidum antiquum ac perillustre quod hos dies primum uisitaui, sedes quondam regum Coronae Castillae et solum quidem natale humanistae illius egregii qui Pintianus appellatus est; deinde gratiae multas mihi habendae sunt feminae quae "Alteras conuentiunculas ad noua didascalica in studiis classicis afferenda " moderata est, cui nomen est Christina de la Rosa , quoniam heri mihi occassionem et honorem praebuit ad monstrandum quae causa sit nunc temporis me uix aegreque perambulare rectam uiam humanistarum; tertio, gratias summas ago magistro perito rerum technologicarum didascalicorumque Carolo Cabanillas uocato, quoniam moderatrici nomen proposuit meum ut particeps essem in his seminariis Vallisoletanis inter alios magistros clarissimos callentes nouarum rerum ad scholas Latinas Graecasque attinentium.

Gratias tandem plurimas imo ex corde ago omnibus auditoribus beneuolentibus, maxime Roderico nostro, qui amabiles et comissimi erga me fuerunt dum acroasim habebam de negotiis in quibus implicata sim abhinc annos nonnullos:

Friday, February 18, 2011

How To Knit Beanie With A Bill

Quattuor abhinc annos


Quattuor abhinc annos, eodem die quam natali meo, repuellascens haud secundo uento iter facere sola coepi quemdam ad locum cuius finis incertus erat. Et quamuis hodie eius extremum mihi uideatur multo incertius quam quattuor abhinc annos, iter tamen hoc facere (nunc autem optime comitata) pergo, quippe quae dulcissima carmina atque imagines pulcherrimas ubique terrarum prospectas numquam uidissem neque audiuissem legissemque, nisi alacriter et fortiter uiam hanc ingredi decreuissem. Operae pretium fuit atque est.

Gratias habeo summas omnibus uobis hospitibus amicisque interretialibus qui nonnumquam meum in scriptorium insulsum intrauistis aut alibi uerba comissima erga me seruistis, pro donis tam pretiosissimis mihi donatis abhinc quattuor annis usque ad diem hodiernum.

Latine disco
obruta negotiis:
repuellasco.


Tuesday, February 15, 2011

Working As A Waitress In A Strip Club

De insulso famulo

Hodie Gadibus urceatim pluit. Vnde mallem domi manere et legere. Nihilominus, nunc ad scholas Latinas mihi abeundum est. Si forte magnis cachinnis uel leui risu ridere uelitis, beneuoli lectores, amicae lectrices, uobis commendo euoluere hoc opusculum Nicodemi Frischlimi Balingensis (Argentorati 1603), salium grauidum, ex quo facetiam selegi hanc:


Sunday, February 6, 2011

Drawing A Realistic Fire

DOMVS: Terra de caelo prospecta


Caelum est domus terrae
Heri per Telam Totius Terrae nauigans pelliculam inueni quandam cuius pulcherrimae imagines (ex. gr. in minutis 04:40 aut 11:20 aut 40:40 aut 42:05 aut 53:15 aut 1:00) et musica permira (ex. gr. in min. 1:17) me ceperunt tanto uoluptate una cum moerore aegritudineque, ut in forulis condere uoluerim huius scriptorii, ubi semper seruare conor omnia quae a me lecta aut uisa aut cogitata ad naturam rerum pertinentia studium meum excitauerint. Pellicula producitur per breuissimam horam et dimidiam (per minutas inter 35:13 et 36:50 tamquam uertigine laboraui) atque plerique nos sine incommodis eam inspicere possumus, quippe quae haud paucos in sermones modernos uersa sit.

En uobis, beneuolentes lectores lectricesque, compendium uel excerptum pelliculae (linguam selegi Francogallicam eius artificis honoris causa):



Maximi momenti quoque mihi uidentur schedae didascalicae appositae ab huius pulcherrimi incepti auctoribus (premite quaeso in uerbo EDUCATORS ), ubi magistri pensa uaria reperire possunt ut de natura rerum cum discipulis cogitent ac colloquantur.

Quae exercitia usui atque emolumento esse possint nobis? Haec exempli gratia:
  • Scheda 6 (pp. 22-29): De homine terraque : signa, simulacra, imagines, symbola, sententiae, adagia, dicta memorabilia, lectiones (physici et mythographi Graeci, Socrates, Homerus, Plato, Vergilius, Lucretius, Horatius, Seneca, Erasmus...)
  • Scheda 7 (pp. 30-35): De arte dicendi et de artificio oratorio pelliculae: genus demonstratiuum , exordium, narratio, argumentatio, peroratio (Aristoteles, Cicero, Quintilianus,...), figurae uel colores rethorici (metaphora, synecdoche, metonymia, amplificatio, iteratio, prosopopeia,...)
  • Scheda 9 (pp. 38-42): De splendida uerborum copia pelliculae (archaea, Ceres, cyanobacteria, aquaeductus, humus, sal, silva, homo sapiens, ...)
  • Scheda 13 (pp. 59-62): De Theogonia et Cosmogonia uel de mythis originum (Hesiodus, Aristoteles, Plinius Maior, Thomas Aquinas, Liber Genesis Veteris Testamenti...)
  • Scheda 14 (pp. 60-62): De mythis scientiae: a Matre Magna Cibele usque ad oecumenen (Icarus, Daedalus, Pandora, Prometheus,...)

Mihi tandem, inspecta pellicula integra, primae sententiae quae meam in mentem uenerunt fuerunt haec Horatiana:
et haec Pliniana alia:
Mundum et hoc quodcumque nomine alio caelum appellare libuit , cuius circumflexu degunt cuncta, numen esse credi par est, aeternum, inmensum, neque genitum neque interiturum umquam. Huius extera indagare nec interest hominum nec capit humanae coniectura mentis. Sacer est, aeternus, immensus, totus in toto, immo vero ipse totum, infinitus ac finito similis, omnium rerum certus et similis incerto, extra intra cuncta conplexus in se, idemque rerum naturae opus et rerum ipsa natura .

Mihi contuenti semper suasit rerum natura nihil incredibile existimare de ea.

Quae sententiae in mentem tuam?

Sine dubio erunt qui in contrariam partem opinionem adferant. Sed hominis naturae mos est in extremis uersari.


Saturday, January 29, 2011

Can You Transfer Herpes From Your Nose

Amor condītur ut cibus

Intra Marci Antonii Mureti opera omnia, qui auctor Francogallicus saeculi XVI "ea felicitate Tullianam expressit eloquentiam, ut nisi res, quas tractat, recentiorem scriptorem proderent, ipsum Ciceronem a te legi putares", carmen repperi admodum idoneum ad hoc scriptorium ideoque libet apponere hic:

Cum omnia in amōre misera sint, tum id omnium
Miserrimum est, potīrī amīcā cum velis.
Repulsā amor condītur ut cibus SALE :
Sine spē metūque īnsipidus atque īnsulsus est
.

Poeta trimetro iambico, ut uidetur, haud insulse usus est ad similiter exprimendum quod olim Ouidius disparibus numeris:

Quandō ego nōn timuī grauiōra perīcula uēris?
Rēs est sollicitī plēna timōris amor.

atque etiam ille Arpinas summus eloquentiae Latinae princeps ac flumen aureum solutis uerbis:

Nōuī enim tē et nōn īgnōrō quam sit amor omnis sollicitus atque ānxius .



Sunday, January 23, 2011

Draining A Swollen Thumb

De anima salsa porcellorum ac suum

Amparo et Charo datum

Anno 2002 salsam symbolam de Testamento Porcelli scripsi in lucem editam tres annos post, qua magnopere delectata fui quod argumentum iocosissimum erat, quamquam hodie in melius eius multa mutarem. Fere quidem oblita eram huius libelli quippe quae aliis in insulsitatibus nunc temporis uerser, sed heri hodieque (quantas et quales synchronicitates!) per Telam Totius Terrae nauigans libenter recordata sum hoc opusculum de porcello illo salso qui bona externa, alimentaria uidelicet, atque interna, uiscera scilicet, legat familiariis ac necessariis suis et uariis hominibus.

Primum fuit quidam magister Nouae Caesareae qui de Cauia Porcello quaestionem habuit eis qui quodam in loco interretiali Latine pipilamus. Placet enim comprobare quomodo Latina lingua nomina peregrina adaptet suis normis formisque ueborum suorum per decursum temporum.

Deinde duae feminae optimae quae Saguntinam Domum Baebiam habitant, commentarios binos exarauerunt iucundissimos de porcellis et subus , quos dum legebam fructa sum et grata eis reddo uoluptatem captam. En uobis, amicae, quod ille archidiaconus Saguntinus auctor Commentariorum de sale de sue scripsit saeculo XVI:

1. At demum quid de sue dicam, qua pecude, ut inquit Cicero, nihil genuit natura foecundius, cui perfacete idem animam pro sale datam fuisse dixit? Idque (ni fallor) propterea quod sui, bestiae omnium inertissimae stupidaeque neque ad aliquod ingenii opus (ut ceterae animantes) natae, perinde concessa fuerit uiuenti anima atque mortuae sal.
2. Nam, ut exanima illius membra, quo diutius asseruentur et sapiant ac ne putredine contabescant neue compages dissoluantur, adhibitus sal retinet, sic eidem uiuenti data est anima, tantum ut uiuat, ut adolescat et affatim pinguis reddatur, ut exin mortalibus omnium escarum suauissima et quasi prima fiat. Vnde ut moriens uiuat, sale pro anima imbui et condiri uult. Quo alimento sanis praecipue exercitisque corporibus, summo medicorum consensu, neque inueniri potest quicquam ualidius neque temperatius neque suauius.
___________________________
2-3 CIC. nat. deor. 2,160: Sus uero quid habet praeter escam? cui quidem ne putesceret animam ipsam pro sale datam dicit esse Chrysippus; qua pecude, quod erat ad uescendum hominibus apta, nihil genuit natura fecundius ║ CIC. fin . 5,38: ...ut non inscite illud uideatur in sue, animum illi pecudi datum pro sale , ne putisceret ║ Plut. Moralia 685c

Etiam Erasmus suis in Adagiis facultatem salis ad uicem animae fungendam descripsit, quod apud Plutarchum, ut supra annotauimus, quoque inuenitur:

Nam sunt, qui hac de causa salem "gratiam" nominarint, quod citra hunc omnia videantur insipida ingrataque. Quamquam illud maxime divinum in se sal habere videtur, quod a corporibus vita destitutis putrefactionem ac tabem arcet, neque sinit prorsum interire diu morti velut resistens animaeque, quoad licet, vice fungens . Huius ut est officium animantia tueri continereque neque sinere compaginem dilabi, itidem sal, animae exemplo , cohibet corporum harmoniam ad tabem tendentium, et membrorum inter sese amicitiam conservat. [...] Habet et illud quasi divinum sal, quia vim quandam gignendi genuinam habere credatur, vel hoc argumento, quod, sicuti paulo superius dictum est, seminalem vigorem expergefacit acuitque.
Plinius quidem commentarium excerpsit de argumento:
animalium hoc maxime brutum animamque ei pro sale datam non inlepide existimabatur.

Ego tamen insulsa non annotaui quod Plinius atque etiam Varro in libro de agri cultura memorat de subus et anima et sale, optime notatum a Saguntinis dominabus:

Suillum pecus donatum ab natura dicunt ad epulandum; itaque iis animam datam esse proinde ac salem , quae servaret carnem.

Vtcumque res sese habet, dum fontes Graecos quaero et libellos de eodem argumento addo et rimor plura huius aenigmatis de sale fungenti animae uicem, binis feminis Saguntinis relinquo hoc quantulumcumque:



Plura de Testamento Porcelli :

  • Jean-Jacques Aubert, " ‘Du lard ou du cochon’? The Testamentum Porcelli as a Jewish Anti-Christian Pamphlet ”, A Tall Order. Writing the Social History of the Ancient World 216, 2005, pp. 107-141.
  • E. Champlin, "The Testament of the Piglet " Phoenix, Vol 41, No. 2 (Summer 1987), pp. 174-183.
  • R. Ferch, "a single test without the" Heredis Institut ": the" Testamentum Porcelli "between" fabulae Milesiae "legal and Hellenism," bulletin 's Institute of Roman Law "Vittorio Scialoja, N º 40-41, 1998 - 1999, pp. 796-816.
  • G. Hinojo Andrés, " Rixoribus capitinas ..." of Actas X Congreso Español de Estudios Clásicos : (21-25 September 1999), coord. E. Crespo, Maria J. Castro Barrios, vol. 2, 2001, pp. 129-136.
  • G. Fennel Andrés, "Staff linguistic Testamentum Porcelli, Logos Helleniko: a tribute to Professor Gaspar Morocho Gayo, coord. by J. M ª Nieto Ibáñez, vol. 1, 2003, pp. 159-168.
  • B. Löfstedt, "Probleme im Testamentum Porcelli, Aevum: Rassegna di Scienze e filologiche Storiche linguistiche, Vol. 71, No. 1, 1997, pp. 151-152.

Tuesday, January 11, 2011

Should I Tip Brazillian Wax Tech

ALFA ROMEO 33-3TT

Davide Varenna
technical drawing: pencil monochrome
2010 - size 33 cm x 48

Friday, January 7, 2011

Things That Require Wearing A Jockstrap

De uiris tredecim cubitorum

Περὶ τῶν τρισκαιδεκαπήχεων ἀνδρῶν

Nonnullis abhinc mensibus scripsi de longurionibus commentarium, in cuius calce plura "de uiris tredecim cubitorum" pollicita sum alias exarare. Hodie hoc obscurum aenigma placet rimari non quod uiros tales πρώαν nouissem, sed quod hanc primam noui anni commentationem proferre in ueritatis lucem libet mihi minime timidae ad numerum XIII .

Prisci, ut Erasmus protulit, praelongos homines ridiculi gratia Longuriones appellabant:
Tredecim cubitorum : Homines insigniter procero corpore et hisce temporibus populario ioco taxantur, ut ignaui et inutiles. Quod ut alia pleraque manasse uidetur ab antiquitate. Sic enim eodem carmine Praxinoa de marito loquitur τρισκαιδεκάπ α χυς , id est, V ir tredecim cubitorum , hyperbolicῶs significans enormiter procerum, quum esset tam insulsus, ut e mercatu pro nitro salem attulerit. De caliga Maximini nobis alias dictum est. Prisci praelongos homines ridiculi gratia Longuriones appellabant. Varro in Tripalo apud Nonium: Ego nihil narro, adeo haec ita curat, qui ante me est, nescio qui longurio .
Etenim Praxinoa Theocritea (XV 15-19) uocabulo Graeco τρισκαιδεκάπαχυς usa est ad maritum uellicandum coram filio atque amica Gorgone hac de causa:
apfys-man tinos the prώan (lέgomes he prώan thin
all things) and algae nίtron From bursting forth agorάsdon,
inthe fέron ammin salt, triskaidekάpachys man.
Id est:
Attat quidem iste nuper (nam "nuper" dicamus scilicet
omnia) nitrum et fucum cum ex taberna empturus esset,
rediit salem afferens nobis, uir tredecim cubitorum.
In Quaestionum Theocritearum specimine a Carolo Zetter indicto a. 1868 haec interpretatio data est:
Editores, scholiastis ducibus, infelici tanquam verborum cavillatione evolverunt sensum, qui et torti quid habet neque librorum scriptura confirmari potest. Sic e. g. alii opinantur, Praxinoam cum Gorgone amica communicare, quam nummorum tenax et sordidus sit suus maritus; huic rei esse argumento, quod ille natrum et fucum ex tabema emere iussus redierit salem ferens, h. e. remedia quidem ad ornatum muliebrem pertinentia, sed vilia tamen et abiecta ut salem; eiusmodi enim mercem nimirum non magno constitisse .

Sed, ut reliqua taceam, primum verba ἦνθε φέρων ἃλας ἂμμιν, “ salem afferens nobis rediit" significare possunt, minime vero “ afferens tale quid, quod sali est simile, vel salis instar aestimatur" , quae ratio recederet ab usu sermonis Graeci; namque id si poeta voluisset dicere, particula aliqua comparativa non erat negligenda. Deinde opinioni, Dinonem in sorde atque avaritia reprehendi ab uxore, adversatur, quod Gorgo amicam indignatam admonet de Zopyrione filiolo, quem de laevitate patris edoceri non conveniat; de “ sordido eius animo ” si percipiat auribus aliquid puerulus, non magni esse momenti; id Gorgo subaudire mihi videtur. Itaque Gorgonis anxietas nihil haberet caussae. Tum Praxinoae maritus ab uxore ipsa neglectis ambagibus πάραρος h. e. delirus et τρισκαιδεκάπ α χυς , homo tredecim cubitorum , vocatur sive homo celsissima quidem statura, sed laevi et inepti ingenii. Huc accedit, quod versus insequentes […] satis dilucide demonstrant, de stupore utriusque viri sermonem esse. Gorgo enim maritum suum simili modo perstringit loquens: eodem modo meus agit, Dioclides, vorago pecuniae, qui omnia negotia male gerens opes diffundit . […]
Sunt denique, qui multo longius procedant sic verba explicantes: et rediit, salem mihi afferens, quasi ut me doceret, salem magis necessarium esse ad res domesticas quam fucos et pigmenta. Verum tam aculeate neque loqui neque agere potest τρισκαιδεκάπ α χυς iste. Quare sententiam loci hanc esse existimo: pater quidem ille nuper nitrum et fucum cum ex tabema emere iussus esset, rediit salem (quippe oblitus erat, quid lenociniorum empturus esset) nobis afferens .
Haud liquidius uidetur quare uxor conuicium tale iactauerit in maritum, utrum eius auaritiae causa an stupiditatis. En tamen uobis, lectrices lectoresque beneuolentes, alia lectio atque interpretatio quodam ab humanista Hispano, archidiacono Saguntino et Canonico Valentino, prolata a. 1579:
[...] Quod ipsum mulier quaedam apud Theocritum significare uoluit uirum suum fatuum appellans, propterea quod ipsa, cum nitrum pro fuco oris e taberna sibi a uiro asportari petiisset, at is salem pro nitro attulit. Vnde in eum sic est inuecta:
Nae, tu fatuum mihi semper uir es,
Ac tredecim cubitorum homo longitudine.
Nam cum essem contenta nitro tantum,
Vt eius fuco alios in me prouocarem.
Tu contra, salem pro nitro insulse affers,
Vt illius irritamento, in alios ipsa prouocer.
Vtrum haec interpretatio boni archidiaconi sit an alterius interpretis, prorsus nescio. Nullum inueni praeter canonicum Hispanum. Quidam sodalis linguae Graecae mihi communicauit hunc locum Claudi Aeliani qui in libro de natura animalium scripsit (IX 48) de sale et nitro talia:
Ex animalibus sibi quo plus prolis nascatur, harum rerum curatores et pastores ovium, caprarum et equarum genitalia tempore coitus, repletis multo sale et nitro manibus , perfricant; unde iis vehementior coitus appetitio exoritur.
Num archidiaconus Saguntinus aquas salsas nitrosasque miscuit horum fontium Graecorum?

Praxinoe uero nitrum et fucum sibi emi uolebat quo formam interpolaret in publicum proditura. Ad malam rem muliebrem (ut Terentius uocat in Heaut . II 3, 48) non minus nitrum pertinet quam fucus. Ouidius in Medicaminibus faciei femineae (V 73) testis est:
Nec cerussa tibi, nec nitri spuma rubentis ,
Desit.
"Quod autem Ruhnkenius dixit, maritum pro nitri et fuco salem attulisse, quo tacite moneret uxorem necessaria ad uitam emenda esse, hoc non omnino probandum uidetur, immo quae altera mulier de suo marito narrat, suadent ut etiam Dinonem non salem, sed reuera nitrum et fucum emisse putemus, at generis uilissimi, quae salis, non nitri et fuci, nomine digna essent. Accusat igitur maritum quod se a Seplasiario decipi passus, merces uilissimas et sordidas, neque huius diei pompae conuenientes domum detulerit".

Vtcumque res sese reuera habuit, maritum suum τρισκαιδεκάπ α χυν uocat bona mulier (cui probe intelligo: uir fere nullus medicamina faciei femineae, plurimis dissimilibusque coloribus et generibus abundantia, recte emere scit!), innuens in tam magno corpore ne micam quidem salis inesse. Anglice: "A great lout!". Baetice: " Saborío !"
"Más vale un jaleo probe
y unos pimientos asaos
que no tener un usía
esaborío a su lao".

Ioannis Valera Ioannula illa Longa (1895)

Friday, December 31, 2010

Smoke Alarm Kiddi Installation Beeping

Felicem Annun Nouum MMXI!

Carmina Latina de "Anni temporibus"


1. Hieme
Systema: alcaicum

Tarde cadebat nix. Rutilas focus
flammas alebat. Candor erat polo.
In corde mansit palpitante
dextra tuo mea. Nix cadebat...

2. Vere
Systema: asclepiadeum

Maturas, iuvenes, carpite iam rosas,
festes serta decent. Herba vocat gradus.
Turtur sub platano concinit abdita.
Laetantur tenero flumina gramine.

3. Aestate
Systema: asclepiadeum maius

Titan urit humum. Pax ubivis. Sicca meridies
terrens rura tenet. Crebra gregem protegit arbutus.
Ulmus stat viridis, flava seges, rufa papavera.
Sero stella venit multa ferens oscula amantibus.

4. Autumno
Systema: sapphicum

Uva flaccescit, vetulus flet aeger.
Nubilat. Spargunt croceum tapete
flabra. Ranarum tenuis querella
nuntiat umbras.

***

Sunday, December 26, 2010

Free Soul Eater Doujin

Le Mans 1972 Alfa Romeo Giulia Alfa Romeo Giulietta Spider sedan

Davide Varenna
technical drawing: pencil monochrome
2010 - size 33 cm x 48

Thursday, December 23, 2010

How To Make Sony Sr200p Region Free

Felicem Christi Natalem!


"Quid autem tam idem esse potest quam eiusdem corporis membra? Ab hoc igitur neque seruus est quisquam neque liber neque Barbarus neque Graecus neque uir neque foemina, sed omnes idem in Christo sunt, qui omnia redigit in concordiam".

Tuesday, December 21, 2010

Cartier Trinity Diamond Trinity Blog



David Dipace drawing - colored pencil technique
2010 - size 33 cm x 48

Laura Love Disappeared

Alfa6

design Nicoletta Bernardi - technical pencil
2009 - size 33 cm x 48

Monday, December 6, 2010

Whats In The Compressed Air Dusters

De fine noscendo ab initio

Die Veneris superiore coetum cum discipulis Philologiae Classicae celebraui, maxime cum discipulis primi Gradus, ut uerba nonnulla nostris de disciplinis Latinis Graecisque proferam. Primum quidem cum omnibus collocuta sum ut coordinatrix Gradus, deinde ut moderatrix Circuli Latini Gaditani plura dixi eis qui in conclaui manere decreuerunt, id est, omnes. Quamquam tandem circa decem discipulos coetui interfuerunt -nam adesse ceteris non licuit diuersis causis, sed postea ad eos epistulam misi electronicam continentem excerpta eorum quae in coetu dicta sunt-, conuenticulum tamen, quod fere duas horas et dimidiam productum est, omnium studium mouit, mea quidem sententia, maximum.

Inter omnia de quibus sermocinati sumus (Hispanice praecipue, ut uera dicam, ex. gr. de Orbergianis libris et de Vniuersitate Kentukiana et de S eminario Philologiae Humanisticae Louaniensi et de Academia Vivarii Novi -ubi tantummodo mares admittuntur-, et de C irculis Latinis et de "blogis" Latinis ; etiam Latina aliqua euoluimus et diximus et cecinimus ) controuersia fuit maxima de fine praecipuo studiorum nostrorum, id est, ad quem finem propositum tendant nostrae artes disciplinaeque "classicae" nuncupatae, qua de causa uidelicet Graecae et Latinae linguae studeamus, quomodo tandem textus Latini Graecique nobis legendi sint .

Paucos ante dies huius coetus diei Veneris inter omnes discipulos per epistulam electronicam schedam interrogatiuncularum quandam misi, Hispanice scilicet conscriptam, quorum responsa aliqua iam a me euoluta inopinata singularia inaudita fuerunt. Vobis autem, lectores lectricesque beneuolentes, schedam in sermonem Latinum uersam praebeo ut uos ipsi iudices sitis utrum bene egerim an melius fuisset tacere et fatis claudere futuris ora:

Quaestiunculae dē Graecā Latīnāque linguīs discendīs (PIE22-UCA)
annō MMX actae
Profestrix Sandra I. Ramos Maldonado

Dē Latīnē Graecēque sciendō (responsum cruce notēs et quidlibet addās)
Hīsne linguīs nōnnumquam studuistī?


Nōn, numquam

Ita, Latīnae linguae studuī ……… annōs

Ita, Graecae linguae studuī ……… annōs

Sī affirmātīvum respondistī, ūnā vel variīs crucibus notēs:

In scholā vel lūdō vel Gymnasiō

In Studiōrum Ūniversitāte

Per mē ipsum vel ipsam
Novistīne nōnnumquam aliquem quī Latīnē Graecēve scriberet aut loquerētur?


Nōn, numquam, sed mihī placēret

Nōn, numquam, et meā nōn interest.

Ita, tantum autem Latīnē

Ita, et Latīnē et Graecē

Nēminem nōvī umquam, sed hominēs esse Latīnē Graecēque loquentēs prō certō habeō.

Addās hōc in locō quod tibī placeat




1. Cūr PHILOLOGIAE CLASSICAE studēs? Sī in aliam scientiam incumbis, cūr linguam Latīnam vel Graecam discis?:

2. Ad quem fīnem prōpositum, tuā quidem sententiā, discimus linguam Latīnam et Graecam?

3 . Contentusne es perītiā tuā legendī Latīnē Graecēque prout tempus studiīs impensum?
a. Ita
b. Nōn
c. Ita, sed tantum Latīnē
d. Ita, sed tantum Graecē
e. Aliud responsum:

4. Valēsne ad textūs Latīnōs et Graecōs legendōs quibus ultimō annō studuistī sine Lexicī ullīus ope?
a. Ita
b. Nōn
c. Aliud responsum:

5. Necessene est, tuā quidem sententiā, perītiam Latīnē Graecēque scribendī loquendīque impetrāre ad gradum summum legendī intelligendīque textūs classicōs obtinendum?
a. Ita
b. Nōn
c. Aliud responsum:

6. Sī prope tē esset circulus vel grex hominum, sive magistrōrum sive condiscīpulōrum, quī tē adiuvārent ad falcultātēs lectiōnis meliōrēs faciendās (grātīs et suā sponte), adirēsne ad hōs coetūs?
a. Ita, sessiōnēs scholasticae nōn sufficiunt.
b. Nōn, sessiōnēs scholasticae sufficiunt.
c. Rēs pendet (responsum scribās fūsius):

7. Suntne ūtilia nova instrūmenta, ut aiunt, technologica commūnicātiōnis interretiālis (wikis, rētia sociālia, diāria vel ephēmeridēs ēlectronica, docentia interrētiālis…) ad linguās classicās discendās? Sī affirmātīvum respondistī, quōmodo et quibus rēbus auxillīsque ūteris? Quibus ūtī tibī placēret?

8. Sī dēligere posses, quid malles?
a. Docentia cōram magistrō condiscīpulīsque (100%)
b. Docentia cōram magistrō condiscīpulīsque, interrētiālī autem ope minimā (25%)
c. Docentia cōram magistrō condiscīpulīsque, interrētiālī autem ope mediā (50%)
d. Docentia cōram magistrō condiscīpulīsque, interrētiālī autem ope maximā (75%)
e. Docentia omnīnō interrētiālis (100%)


GRĀTIĀS TIBĪ AGŌ QUOD OMNIA RESPONDISTĪ

NOTĀ BENE: Omnia quae responsūrus es, prīvāta erunt ideōque nōmina mihī dare potes. Sī tamen quaestiunculās anōnymās esse māvis, tibī licet schedam sine nōmine dare custōdibus iānitōribusque Facultātis Philosophicae et Litterariae quī rursus mihī aliās dent. Etiam per epistulam ēlectronicam schedam mittere potes (sandra.ramos@uca.es). Sententia tua quidem maximī mōmentī est, quia praecipuum prōpositum nostrum est in melius mūtāre linguārum classicārum institutiōnem in Academiā. Sī plūra addere avēs, agere vērō potes et dēbes.

In calce coetus discipulos uocaui ad sessionem proximam habendam, quae die Veneris X fiet circa meridiem. Sed primum ante omnia ueniam maximam coram eis petiui. Valde excusatam quidem me habui quod ad fluenter Latine loquendum nondum ualeo. Iosephus noster Gaditanus hoc anno academico abest (alia in urbe procul a nobis profitetur, quamquam pollicitus est aliquando interesse) et ceteri professores plurimis in negotiis curisque implicati sunt. Qui ergo Circulo interimus, simul multam experientiam colemus, discipulis uidelicet uolentibus.

Thursday, December 2, 2010

Never Gotten Eyebrows Done

ROCK 'N' ROLL WITH THE CATS sparkly!

Thursday, December 2, 2010 episode of the amazing new moshpit. Mister Doctor
Jankyll & Eddie will have the honor and pleasure to have a telephone connection sparkly THE CATS, rock and roll band from Milan, who will present in the absolute anterprima debut album: "Rock 'n' Roll Voodoo."
addition extreme dark areas and areas with lots of surprises.
As always bet not to be missed for lovers of underground music and more.
We look at the usual time (21:00) always on Radio Base:

Monday, November 29, 2010

Is A 925 M Diamond Bracelet Real

Nobis reddite tabulam aeneam Lascutanam!

Mariae et Laurae, optimis discipulis

CIL I² 614 (p. 919) = CIL II 5041 (p 843) = IRPCadiz 520 = ILLRP 514 = ILS 15
[ Hispania Epigraphica ]

Inscriptio Latina ANTIQVISSIMA in Hispania reperta (saltem in Hispania ulteriore ) et simul textus Latinus iuridicus ANTIQVISSIMVS omnium aenea in lamina incisus dicitur hic:


Lamina quidem reperta fuit a Ladislao Lazeski circa annum 1867 i n Hispania a GADIBVS orientem uersus prope uicum c.n. Alcalá de los Gazules , ubi uidetur fuisse Lascuta memorata a Plinio 3,15 .

Inscriptio maximi momenti est studiosis linguae Latinae quippe quae consonantes geminae (ESSENT, OPPIDVM, POSSIDERE...aduersus POSEDISENT, IOVSIT in eadem tabula) inter alia primum hac in tabula legantur.

Impraesentiarum tabula aenea Lascutana Parisiis in Museo Publico inuenitur,
nescio bene qua de causa .



L(ucius) AIMILIVS L(uci) F(ilius) INPEIRATOR DECREIVIT
VTEI QVEI HASTENSIVM SERVEI
IN TVRRI LASCVTANA HABITARENT
LEIBEREI ESSENT AGRVM OPPIDVMQV(e)
QVOD EA TEMPESTATE POSEDISENT
ITEM POSSIDERE HABERE QVE
IOVSIT DVM POPLVS SENATVSQVE
ROMANVS VELLET ACT(um) IN CASTREIS
A(nte) D(iem) XII K(alendas) FEBR(uarias)


Videatis paginam 27 (Allen 1880):


Videatis paginam 57-58 (Ernout 1916).


Videatis quoque paginam 57 in hoc enchiridio:
W. M. Lindsay , Handbook of Latin inscriptions , Boston 1897.


Bibliographia selecta:
Videatis etiam:

***

Milena Velba And Mia Images

REVIEW: DELIRIUM - MY Desolation (EP - 2010) Belleville

Delusions formed in 1989 between the high school at the hands of Pier Paolo Barone Paolo Marcellini and, after several demo tapes to get to 1992 (demo "Another Life"), when the delusions are reviewed by Luca Signorelli "demo of the month" in Metal Hammer and Italy were interviewed about HM
The demo will circulate for about two years and will be distributed in more than 1000copie. After various adventures, concerts, new arrivals and abandonment and changes in style, going for a rock being sung in Italian to get to this day.
's activity resumed in January 2009 when he started composing new songs for the
hand Uberto and Pier Paolo Parisi. The new line up sees Pier Paolo Barone on guitar and vocals, Umberto Parisi to lead & rhythm guitar, Rene Suarez on drums and Gary Bartiromo (WildWeekend) on bass.
Just when recording the mini LP "My Desolation" Gaetano Bartiromo leave by mutual agreement of the group and finally the line up is its stability with the 'entry of Vincenzo D'Auria.

Desolation MY TRACK BY TRACK:


THE END - An arpeggio melancholic (almost New Wave) gives way to a hybrid between the old Thrash Metal by Area and suggestions "maideniane. Very nice central chorus, melodic and captivating at the same time reminded me of something (the first of anguished interpretation) of the old grunge. Send a painful reflection on the end (announced) of our planet between the gray and the general indifference.


THE SYSTEM IS DOWN - the choruses are the real strength of Delirium. Again you are immediately in the head and no longer go on. Belle of the solitste Parisi taste prog. For the rest of a ride "maideniana" as the Maiden no longer act as a long interspersed by a post-thrash groove.


CURDLING SIGHT BLOOD - Another classic metal but the Delirio know how to make the songs less predictable prog metal and inventions relying on a tune accentuated choirs. Their strong point. Everything is like a mini concept album focused on the removal derived from a human progress that eliminates blind and sneaky feelings and illusions


MY Desolation - a clear tribute to Metallica with tutelary deities inspired guitars and tempo changes that run after a successful run in composition. Certainly the masterpiece of the CD.


DOWNLOAD:


01_The end http://www.megaupload.com/?d=4FMIL25W

02_The system is down http://www.megaupload.com/?d=Z6L4H0OH


03_Blood curdling sight http://www.megaupload....com/?d=VKNIVGJA


04_My desolation http://www.megaupload.com/?d=TOZAEFHA

Thursday, November 25, 2010

Latex Paint Over Drylok

JUGGERNAUT AND A moshpit! A moshpit

Thursday, November 25, 2010 episode of the amazing new moshpit. Mister Doctor
Jankyll & Eddie will have the honor and pleasure to have in the studios of Radio Base 's alternative rock band from Belleville, ready to present their debut mini album "Into your best clothes," published a few days ago
www.myspace.com / levillenet

in addition we will telephone the Juggernaut, doom, gothic, post-metal band the Roman forts of a great album as "... Where mountains walk" (Subsound Records - 2009), much appreciated by our staff.
http://www.myspace.com/thejuggernautband

As always bet not to be missed for lovers of underground music and more.
We look at the usual time (21:00) always on Radio Base:
http://www.radiobase.fm/


Thursday, October 14, 2010

Why You Don't Weigh Less After Pee

The beautiful country is not winning the brains


Last week we celebrated the annual ceremony for the conferment of the Nobel prizes. Futura has honored the event by publishing the two articles, one of which the graphene , material "two-dimensional" he did win the Nobel Prize to Konstantin Novoselov and Andre Gaim. The two physicists are of Russian origin but has British citizenship and Novoselov Gaim Dutch nationality. Both work at the University of Manchester. This means that the pride resulting from having obtained such a prestigious award should be divided between different nations. Russia can now boast of having given birth to two other Nobel laureates (and thus reach quota 23). The Netherlands has already added to the Gaim their (relatively long) list so share reaching 19. Finally, the University of Manchester can now boast 25 Nobel laureates, despite recent cuts in funding for research carried out by the British government.

international scenario as well be considered as a classic example of the dynamics that characterize scientific research especially in recent decades. Research institutes are proper places for the collection of capable and bright regardless of their nationality. And these same people before arriving at an institution where you have taken to stabilize several years work experience in many other countries. The Nobel Prizes in Physics 2010 exemplify precisely these issues. In Typically, a look at the statistics of notorious universities (eg Columbia, Cambridge and Chicago) reveals that this character is typical of ambitious international Often these research centers are the place where academics from different countries perform their cutting edge research.

Let us turn now look to our beautiful country trying to figure out how to show you from this perspective. Italy has given birth to 20 Nobel laureates. We want to dwell only on the 12 falling into the category of science (physics, chemistry, physiology and medicine). Of these, almost everyone has done research in Italian institutions although there are exceptions. Take, for example, the case of the Nobel Prize for Physics 2002 Riccardo Coats that after graduating from the University of Milan has arrived overseas and led the entire scientific career in the U.S. (much to take the citizenship). Probably, this case falls within the infamous effect "flight-to-brain" in which Italy is emptied of many scientists who are ambitious and capable in other countries in search of stimulation and recognition.

Data on Italian Nobel but hide another alarming phenomenon. In fact, only five Italian universities (Pisa, Rome, Turin, Bologna and Milan) that can boast of Nobel between their academics. And note that the Nobel of these universities are Italian (Fermi, Rubbia, Montalcini just to name a few). Things it is the paradigm of international reference to which we did at the beginning of the article? If international trends are now inherent in the modern scientific way, because Italy is out there? When we rejoice because they will be given an Italian structure has hosted a foreign scientist allowing him to carry out a project from Nobel Prize?

The problem is twofold. On the one hand more and more scholars Italians leave Italy, the other less and less land in Italy for foreign scholars conduct their research. It is a clear picture. Under these conditions, Italy is intended to dry up a lake, a stream in increasing output and an influx near zero. This does not can only lead to a scientifically barren landscape in a very short time. Paradoxically, a simple solution would bring rapid change. In fact, adequate funding of research centers ridurebbe inevitably flow of Italian researchers abroad. At the same time, would give visibility in the international research conducted in Italy, making the Bel Paese a possible choice for skilled immigration and continues, not only for tourism hit-and-run. The mechanism could now get up to speed and self-promote. Just look beyond the momentary contingencies and invest in research. The lake dry, you may even overflow. But to will, rather than waiting for rain.

MARCELLO HUNTED

Thursday, October 7, 2010

Jean Ann Ryan Company

Physics: two dimensions for a Nobel

Prize scientists Andrei Geim and Novoselov Konstantin for the discovery of graphene, wonder stuff

Two days ago, Tuesday, Oct. 5, it was announced the Nobel Prize for Physics in 2010 Andrei Geim and Novoselov Konstantin, two Russian scientists working at the University of Manchester, UK. To motivate the prestigious award, years of research and experiments which have led, in 2004, the discovery of graphene, a material property to nothing short of amazing and different applications technology, ranging from electronics biomedical engineering.

This material 'Wonderland' is nothing but a form of carbon. The novelty lies in the fact that in graphene, the carbon is arranged in thin sheets, the thickness of a single atom: it is basically a two-dimensional material. In our world of three dimensions, a thickness so small it is virtually impossible to imagine, if stacked one above the other about a million sheets of graphene, we reach the thickness of an ordinary sheet of paper! It is precisely because of its infinitesimal third dimension to this material, whose existence was predicted as early as 1947, took decades before they can be isolated in the laboratory.

Depending on how the carbon atoms bind to each other, this gives rise to a number of different materials, the most famous among them are the diamond and graphite. In diamond, carbon atoms form a very resistant glass, placing them in a structure whose basic unit is the tetrahedron, a solid with four triangular faces. The graphite, which can be found in pencils, is very different from diamond, although both are formed from carbon atoms. In graphite, the atoms are arranged in a series of layers with a honeycomb structure, where the unit of base is a hexagon, and the various layers are held together with each other by a relationship between the electrons belonging to different atoms, the bonds that hold the atoms in each layer are much stronger than those that hold together the different layers, and That is why, unlike diamond, graphite flakes easily.

Graphene is a single layer that constitutes the structure of graphite, in a way that vaguely recalls the layers of a wafer. Many suspected that, once isolated, such a structure in two dimensions would be curled in on itself and would not remain permanently in flat form. Geim and Novoselov, however, persisted for years in their search, until in 2004 they developed a seemingly simple experiment: they have used the common adhesive tape and a piece of graphite with adhesive tape, were able to hew out of the graphite layers of carbon one-atom thick graphene, in fact.

Because of the way in which its atoms are arranged, graphene is an excellent conductor of both electricity and heat, and therefore has found immediate application in the electronics industry, also has properties of semi-conductor and This can be used in the production of transistors. Recent studies have shown that this material is also the strongest in the world, yet is extremely malleable, and in addition is virtually transparent to those grounds, would be most suitable for making screens and displays.

The directors of the discovery were both born in the Soviet Union and have worked together for many years, first in Nijmegen, Holland, Novoselov, where he obtained his doctorate under the guidance of their Geim, and then at the University Manchester. The discovery of graphene have arrived in the typical way that is the basis of scientific research: always trying new and different solutions, which sometimes worked and sometimes not, but that he always learn something you did not know before. In this case, the efforts have proved extremely successful: in 2008 the discoverers of graphene were among favorites for the Nobel Prize, which has finally arrived in 2010. The Committee awarded the Nobel Foundation in particular the creative genius that has characterized many of their experiments, which led to a discovery turned out to be hugely important for a growing number of applications to everyday life.

Since the discovery, Geim and Novoselov have also been very open in sharing with the rest of the scientific community the results, as shown on the site PhysicsWorld.com Institute of Physics, where he also tells as the two have formed a new generation of physicists and invited many scientists from the University of Manchester and providing them with the knowledge they acquired on the methods for producing graphene. To present them, the Institute of Physics decided to open up access to all articles published scientific by two physicists on specialized magazines published by this institution.

addition to the congratulations of physicists and scientists around the world are focused on Geim and Novoselov eyes of the entire scientific community in Britain. In the UK, in fact, scientific research and academic institutions are currently threatened by heavy cuts in funding. There are numerous campaigns to protest against these measures in place, including the operation Science is Vital , which will see thousands of scientists and members of civil society paraded through the streets of London on Saturday, October 9.

After the award of the Nobel Prize to two excellent professors from a British university, many are hoping that the prestigious, rewarding not only a discovery of multiple industrial applications and technology but also the intense and extensive research efforts that preceded it, bring a message to the policy, showing once again the immense value of scientific research in society.

CLAUDIA MIGNONE

In the top, Andrei Geim and Novoselov Konstantin (Photo by Russell Hart / Univesity of Manchester) at the center, the two-dimensional structure of graphene (Source: Wikimedia Commons), below The logo of the initiative is Vital Science.